| Frumenta hieme in herba sunt, verno tempore | 18.52.1 |
| fastigantur in stipulam quae sunt hiberni generis, at | |
| milium et panicum in culmum geniculatum et concavum, | |
| sesama vero in ferulaceum. omnium satorum fructus aut | 53.1 |
| spicis continetur, ut tritici, hordei, muniturque vallo ari- | |
| starum contra aves et parvas quadripedes, aut includitur | |
| siliquis, ut leguminum, aut vasculis, ut sesamae ac papa- | |
| veris. milium et panicum tantum pro indiviso et parvis | 5 |
| avibus expositum est; indefens<um> quippe membranis con- | |
| tinetur. | |
| Panicum a paniculis dictum, cacumine languide nu- | |
| tante, paulatim extenuato culmo paene in surculum, prae- | |
| densis acervatur granis, cum longissima, pedali <ph>oba. | 10 |
| milio comae granum complexae fimbriato capillo curvantur. | |
| sunt et panico genera mammosa, e pano parvis racemata | 54.1 |
| paniculis, et cacumine gemino; quin et colore distinguntur | |
| candido, nigro, rufo, etiam purpureo. panis multifariam et | |
| e milio fit, e panico rarus; sed nullum ponderosius fru- | |
| mentum est aut quod coquendo magis crescat. LX pondo | 5 |
| panis e modio reducunt modiumque pultis ex tribus sex- | |
| tariis madidis. milium intra hos X annos ex India in | 55.1 |
| Italiam invectum est nigrum colore, amplum grano, harun- | |
| dineum culmo. adolescit ad pedes altitudine VII, prae- | |
| grandibus comis—iubas vocant—, omnium frugum | |
| fertilissimum. ex uno grano sextarii terni gignuntur. seri | 5 |
| debet in umidis. |