| Frumenta quaedam in tertio genu spicam inci- | 18.56.1 |
| piunt concipere, quaedam in quarto, sed etiamnum occultam. | |
| genicula autem sunt tritico quaterna, farri sena, hordeo | |
| octona. sed non ante supra dictum geniculorum nume- | |
| rum conceptus est spicae, qui ut spem sui fecit, IIII aut | 5 |
| V tardissime diebus florere incipiunt totidemque aut paulo | |
| pluribus deflorescunt, hordea vero, cum tardissime, diebus | |
| VII. Varro quater novenis diebus fruges absolvi tradit | |
| et mense nono meti. |