| Fabae in folia exeunt ac deinde caulem emittunt | 18.57.1 |
| nullis distinctum internodiis. reliqua legumina surculosa | |
| sunt. ex his ramosa cicer, ervum, lens. quorundam | |
| caules sparguntur in terram, si non habeant adminiculum; | |
| <a>t pis<a> scandunt, si habuere, aut deteriora fiunt. legu- | 5 |
| minum unicaulis faba sola, unus et lupino, sed * * * , ceteris | |
| ramos<i>s praetenui surculo, omnibus vero fistulosis. folium | 58.1 |
| quaedam ab radice <e>mittunt, quaedam a cacumine, <ut> | |
| frumentum et hordeum. utrumque et quidquid in stipula | |
| est in cacumine unum folium habet—sed hordeo | |
| scabra sunt, ceteris levia—, multif<ol>ia contra faba, cicer, | 5 |
| pisum. frumentis folium harundinaceum, fabae rotunda et | |
| magnae leguminum parti, longior<a> erviliae et piso, phasiolis | |
| venosa, sesamae et irioni sanguinea. cadunt folia lupino | 59.1 |
| tantum et papaveri. legumina diutius florent, et ex his | |
| ervum ac cicer, sed diutissime faba, XL diebus, non | |
| autem singuli scapi tamdiu, quoniam alio desinente alius | |
| incipit, nec tota seges, sicut frumenti, pariter. siliquantur | 5 |
| vero omnia diversis diebus et ab ima primum parte, pau- | |
| latim flore subeunte. |