| Tritici genera plura, quae fecere gentes. Ita- | 18.63.1 |
| lico nullum equidem comparaverim candore ac pondere, | |
| quo maxime decernitur. montanis modo comparetur Italiae | |
| agris externum, in quo principatum tenuit Boeotia, dein | |
| Sicilia, mox Africa. tertium pondus erat Thracio, Syrio, | 5 |
| deinde et Aegyptio, athletarum [cum] decreto, quorum | |
| capacitas iumentis similis quem diximus ordinem fecerat. | |
| Graecia et Ponticum laudavit, quod in Italiam non perve- | |
| nit. ex omni autem genere grani praetulit dracontian et | 64.1 |
| st<rangi>an et Selinusium argumento crassissimi calami. ita- | |
| que pingui solo haec genera adsignabat. levissimum et | |
| maxime inane speudian, tenuissimi calami, in umidis seri | |
| iubebat, quoniam multo egeret alimento. haec fuere sen- | 65.1 |
| tentiae Alexandro Magno regnante, cum clarissima fuit | |
| Graecia atque in toto orbe terrarum potentissima, ita ta- | |
| men ut ante mortem eius annis fere CXLV Sophocles | |
| poeta in fabula Triptolemo frumentum Italicum ante cuncta | 5 |
| laudaverit, ad verbum tralata sententia: "et fortunatam | |
| Italiam frumento serere candido." quae laus pecu- | |
| liaris hodieque Italico est; quo magis admiror posteros | |
| Graecorum nullam mentionem huius fecisse frumenti. |