| Nunc ex his generibus, quae Roma<m> invehuntur, | 18.66.1 |
| levissimum est Gallicum atque Chersonneso advectum, | |
| quippe non excedunt modii vicenas libras, si quis granum | |
| ipsum ponderet. Sardum adicit selibram, Alexandrinum et | |
| trientem—hoc et Siculi pondus—, B<a>eticum totam li- | 5 |
| bram addit, Africum et dodrantem. in transpadana Italia | |
| scio vicenas quinas libras farris modios pendere, circa | |
| Clusium et senas. lex certa naturae, ut in quocumque | 67.1 |
| genere pani militari tertia portio ad grani pondus | |
| accedat, sicut optumum frumentum esse, quod in subactum | |
| congium aquae capiat. quibusdam generibus per se pon- | |
| dus, sicut Baliarico: modio tritici panis p. XXXV reddit; | 5 |
| quibusdam <b>inis mixtis, ut Cyprio et Alexandrino XX prope | |
| libras non excedentibus. Cyprium fuscum est panemque | 68.1 |
| nigrum facit, itaque miscetur Alexandrinum candidum, red- | |
| euntque XXV pondo. Thebaicum libram adicit. marina | |
| aqua subigi, quod plerique in maritimis locis faciunt occa- | |
| sione lucrandi salis, inutilissimum. non alia de causa | 5 |
| opportuniora morbis corpora existunt. Galliae et Hispa- | |
| niae frumento in potum resoluto quibus diximus generi- | |
| bus spuma ita concreta pro fermento utuntur, qua de | |
| causa levior illis quam ceteris panis. Est differen- | 69.1 |
| tia et calami, crassior quippe melioris est generis. plu- | |
| rimis tunicis Thracium triticum vestitur ob nimia frigora | |
| illi plagae exquisitum. eadem causa et trimenstr<e> invenit | |
| detinentibus terras nivibus, quod tertio fere a satu mense, | 5 |
| cum et in reliquo orbe, metitur. totis hoc Alpibus notum, | |
| et hiemalibus provinciis nullum hoc frumento laetius, uni- | |
| calamum praeterea nec usquam capax, seriturque non nisi | |
| tenui terra. est et bimestre circa Thraciae <A>enum, quod | 70.1 |
| XL die, <e> quo satum est, maturescit, mirumque nulli fru- | |
| mento plus esse ponderis et furfuribus carere. utitur eo | |
| et Sicilia et Achaia, montuosis utraque partibus, Euboea | |
| quoque circa Carystum. in tantum fallitur Columella, | 5 |
| qui ne trimestris quidem proprium genus existimaverit | |
| esse, cum sit antiquissimum. Graeci setanion vocant. tra- | |
| dunt in Bactris grana tantae magnitudinis fieri, ut singula | |
| spicas nostras aequent. |