| Antiquissimum in cibis hordeum, sicut Athenien- | 18.72.1 |
| sium ritu Menandro auctore apparet et gladiatorum cogno- | |
| mine, qui hordearii vocabantur. polentam quoque Graeci | |
| non aliunde praeferunt. pluribus fit haec modis. Graeci | |
| perfusum aqua hordeum siccant nocte una ac postero die | 5 |
| frigunt, dein molis frangunt. sunt qui vehementius tostum | 73.1 |
| rursus exigua aqua adspergant et siccent, priusquam mo- | |
| lant. alii vero virentibus spicis decussum hordeum recens | |
| purgant madidumque in pila tundunt atque in corbibus | |
| eluunt ac siccatum sole rursus tundunt et purgatum mo- | 5 |
| lunt. quocumque autem genere praeparato vicenis hordei | |
| libris ternas seminis lini et coriandri selibram salisque | |
| acetabulum, torrentes omnia ante, miscent in mola. qui | 74.1 |
| diutius volunt servare, cum polline ac furfuribus suis con- | |
| dunt novis fictilibus. Italia sine perfusione tostum in sub- | |
| tilem farinam molit, isdem additis atque etiam milio. | |
| Panem ex hordeo antiquis usitatum vita damnavit, qua- | 5 |
| dripedumque fere cibus est, cum tisanae inde usus | |
| validissimus saluberrimusque tanto opere probetur. unum | 75.1 |
| laudibus eius volumen dicavit Hippocrates e clarissimis | |
| medicinae scientia. tisanae bonitas praecipua Uticensi. in | |
| Aegypto vero est quae fiat ex hordeo, cui sunt bini an- | |
| guli. in Baetica et Africa genus, ex quo fiat, hordei gla- | 5 |
| brum appellat Turranius. idem olyran et oryzan eandem | |
| esse existimat. tisanae conficiendae volgata ratio est. |