| Simili modo e tritici semine tragum fit, in Cam- | 18.76.1 |
| pania dumtaxat et Aegypto, amylum vero ex omni | |
| tritico ac siligine, sed optimum e trimestri. inventio eius | |
| Chio insulae debetur; et hodie laudatissimum inde. est | |
| appellatum ab eo quod sine mola fiat. proximum trimestri | 5 |
| quod e minime ponderoso tritico. madescit dulci aqua in | |
| ligneis vasis, ita ut integatur quinquies in die mutata; | |
| melius, si et noctu, ita ut misceatur pariter. emollitum | 77.1 |
| priusquam acescat, linteo aut sportis saccatum tegulae in- | |
| funditur inlitae fermento, atque ita in sole densatur. post | |
| Chium maxime laudatur Creticum, mox Aegyptium—pro- | |
| batur autem levore et levitate atque ut recens sit—, iam | 5 |
| et Catoni dictum apud nos. |