| Hordei farina et ad medendum utuntur, mirum- | 18.78.1 |
| que in usu iumentorum ignibus durato ac postea molito | |
| offisque humana manu demissis in alvum maiores vires | |
| torosque corporis fieri. spicae quaedam binos ordines | |
| habent, quaedam plures usque ad senos. grano ipsi ali- | 5 |
| quo<t> differentiae: longius leviusque aut brevius a<c> rotun- | |
| dius, candidius nigriusve, cui purpura est opimo ad | |
| polentam. contra tempestates candido maxima infirmitas. | |
| hordeum frugum omnium mollissimum est. seri non volt | 79.1 |
| nisi in sicca et soluta terra ac nisi laeta. palea ex opti- | |
| mis, stramento vero nullum conparatur. hordeum ex omni | |
| frumento minime calamitosum, quia ante tollitur quam tri- | |
| ticum occupet rubigo—itaque sapientes agricolae triti- | 5 |
| cum cibariis tantum serunt, hordeum sacculo seri dicunt—, | |
| propterea celerrime redit, fertilissimumque quod in Hispa- | 80.1 |
| niae Carthagine Aprili mense collectum est. hoc seritur | |
| eodem mense in Celtiberia, eodemque anno bis nascitur. | |
| rapitur omne a prima statim maturitate festinantius quam | |
| cetera. fragili enim stipula et tenuissima palea granum | 5 |
| continetur. meliorem etiam polentam fieri tradunt, si non | |
| excocta maturitate tollatur. |