| Frumenti genera non eadem ubique nec, ubi | 18.81.1 |
| eadem sunt, isdem nominibus. volgatissima ex his atque | |
| po<ll>entissima far, quod adoreum veteres appellavere, siligo, | |
| triticum. haec plurimis terris communia. arinca Gallia- | |
| rum propria, copiosa et Italiae est, Aegypto autem ac Sy- | 5 |
| riae Ciliciaeque et Asiae ac Graeciae peculiares zea, oryza, | |
| tiphe. Aegyptus similaginem conficit e tritico suo nequa- | 82.1 |
| quam Italicae parem. qui zea utuntur non habent far. | |
| est et haec Italiae, in Campania maxime, semenque appel- | |
| latur. hoc habet nomen res praeclara, ut mox docebimus, | |
| propter quam Homerus ζείδωρος ἄρουρα dixit, non, ut | 5 |
| aliqui arbitrantur, quoniam vitam donaret. amylum quo- | |
| que ex ea fit priore crassius; haec sola differentia est. | 83.1 |
| ex omni genere durissimum far et contra hiemes firmis- | |
| simum. patitur frigidissimos locos et minus subactos vel | |
| aestuosos sitientesque. primus antiquis Lati<i> cibus, magno | |
| argumento in adoriae donis, sicuti diximus. pulte autem, | 5 |
| non pane, vixisse longo tempore Romanos manifestum, | |
| quoniam et pulmentaria hodieque dicuntur et Ennius, | 84.1 |
| antiquissimus vates, obsidionis famem exprimens offam eri- | |
| puisse plorantibus liberis patres commemorat. et hodie | |
| sacra prisca atque natalium pulte fitilla conficiuntur, vide- | |
| turque tam puls ignota Graeciae fuisse quam Italiae polenta. | 5 |