| Tritici semine avidius nullum est nec quod | 18.85.1 |
| plus alimenti trahat. siliginem proprie dixerim tritici de- | |
| licias candore si<v>e virtute si<v>e pondere. conveniens umi- | |
| dis tractibus, quales Italiae sunt et Galliae Comatae, sed | |
| trans Alpes in Allobrogum tantum Remorumque agro per- | 5 |
| tinax, in ceteris ibi partibus biennio in triticum transit. | |
| remedium, ut gravissima quaeque grana eius serantur. | |
| e siligine lautissimus panis pistrinarumque opera lau- | 86.1 |
| datissima. praecellit in Italia, si Campana Pisis natae | |
| misceatur. rufior illa, at Pisana candidior ponderosiorque | |
| cretacea. iustum est e grano Campanae, quam vocant | |
| castratam, e modio redire sextarios IV siliginis vel e gre- | 5 |
| gali sine castratura sextarios V, praeterea floris semodium | 87.1 |
| et cibarii, quod secundarium vocant, sextarios IV, furfuris | |
| sextarios totidem, e Pisana autem siliginis sextarios V, | |
| cetera paria sunt. Clusina Arretinaque etiamnum sextarios | |
| siliginis ad<i>ciunt, in reliquis pares. si vero pollinem fa- | 5 |
| cere libeat, XVI pondo panis redeunt et cibarii III furfu- | |
| rumque semodius. molae discrimine hoc constat. nam quae | |
| sicca moluntur, plus farinae reddunt, quae salsa aqua sparsa, | |
| candidiorem medullam, verum plus retinent in furfure. | |
| farinam a farre dictam nomine ipso apparet. siligineae | 88.1 |
| farinae modius Gallicae XX libras panis reddit, Italicae | |
| duabus tribusve amplius in artopticio pane. nam furna- | |
| ceis binas adiciunt libras in quocumque genere. |