| Tritico nihil est fertilius—hoc ei natura tri- | 18.94.1 |
| buit, quoniam eo maxime alebat hominem—, utpote cum | |
| e modio, si sit aptum solum, quale in Byzacio Africae | |
| campo, centeni quinquageni modii reddantur. misit ex eo | |
| loco divo Augusto procurator eius ex uno grano, vix cre- | 5 |
| dibile dictu, CCCC paucis minus germina, exstantque de | |
| ea re epistulae. misit et Neroni similiter CCCLX sti- | 95.1 |
| pulas ex uno grano. cum centesimo quidem et Leontini | |
| Siciliae campi fundunt aliique et tota B<a>etica et in pri- | |
| mis Aegyptus. fertilissima tritici genera ramosum a<c> quod | |
| centigranium vocant. inventus est iam et scapus unus | 5 |
| centum fabis onustus. |