| Aestiva frumenta diximus sesamam, milium, | 18.96.1 |
| panicum. sesama ab Indis venit. ex ea et oleum faciunt; | |
| colos eius candidus. huic simile est in Asia Graeciaque | |
| erysimum, idemque erat, nisi pinguius esset, quod apud | |
| nos vocant irionem, medicaminibus adnumerandum potius | 5 |
| quam frugibus. eiusdem naturae et <h>orminum Graecis dic- | |
| tum, sed cumino simile; seritur cum sesama. hac et irione | |
| nullum animal vescitur virentibus. |