| Pistura non omnium facilis, quippe Etruria spi- | 18.97.1 |
| cam farris tosti pisente pilo praeferrato fistula serrata et | |
| stella intus denticulata, ut, si inte<n>ti pisant, concidantur | |
| grana ferrumque frangatur. maior pars Italiae nudo utitur | |
| pilo, rotis etiam, quas aqua verset, obiter et mola. de | 5 |
| ipsa ratione pisendi Magonis proponemus sententiam: | |
| triticum ante perfundi aqua multa iubet, postea evalli, | 98.1 |
| dein sole siccatum <in> pila repeti, simili modo hordeum. | |
| huius sextarios XX spargi II sextariis aquae. lentem tor- | |
| reri prius, dein cum furfuribus leviter pisi aut addito in | |
| sextarios XX lateris crudi frusto et harenae semodio. ervi- | 5 |
| liam iisdem modis, quibus lentem. ses<a>mam in calida ma- | |
| ceratam exporrigi, dein confricari et frigida mergi, ut | |
| paleae fluctuentur, iterumque exporrigi in sole super lintea, | |
| quod nisi festinato peragatur, lurido colore mucescere. et | 99.1 |
| ipsa autem, quae evalluntur, variam pistrinarum rationem | |
| habent. acus vocatur, cum per se pisitur spica tantum, | |
| aurificum ad usus, si vero in area teritur cum stipula, | |
| palea, in maiore terrarum parte ad pabula iumentorum. | 5 |
| mili et panici et ses<a>mae purgamenta adpludam vocant et | |
| alibi aliis nominibus. |