| Mili praecipuus ad fermenta usus e musto | 18.102.1 |
| subacti in annuum tempus. simile fit e tritici ipsius fur- | |
| furibus minutis et optimis e musto albo triduo macerat<is>, | |
| subactis ac sole siccatis. inde pastillos in pane faciendo | |
| dilutos cum similagine seminis fervefaciunt atque ita fari- | 5 |
| nae miscent, sic optimum panem fieri arbitrantes. Graeci | |
| in binos semodios farinae satis esse bes<s>em fermenti con- | |
| stituere. et haec quidem genera vindemiis tantum fiunt; | 103.1 |
| quo libeat vero tempore ex aqua hordeoque bilibres offae | |
| ferventi foco vel fictili patina torrentur cinere et carbone, | |
| usque dum rubeant. postea operiuntur in vasis, donec | |
| acescant. hinc fermentum diluitur. cum fieret autem panis | 5 |
| hordeacius, ervi aut cicerculae farina ipse fermentabatur; | |
| iustum erat II librae in V semodios. nunc fermentum fit | 104.1 |
| ex ipsa farina, quae subigitur, priusquam addatur sal, ad | |
| pultis modum decocta et relicta, donec acescat. vulgo vero | |
| nec suffervefaciunt, sed tantum pridie adservata materia | |
| utuntur, palamque est naturam acore fermentari, sicut eva- | 5 |
| lidiora esse corpora, quae fermentato pane alantur, quippe | |
| cum apud veteres ponderosissimo cuique tritico praecipua | |
| salubritas perhibita sit. |