| Panis ipsius varia genera persequi supervacuum | 18.105.1 |
| videtur, alias ab opsoniis appella<t>i, ut ostrearii, alias a de- | |
| liciis, ut artolagani, alias a festinatione, ut spe<us>tici, nec | |
| non a coquendi ratione, ut furnacei vel artopticii aut in | |
| clibanis cocti, non pridem etiam e Parthis invecto quem | 5 |
| aquaticum vocant, quoniam aqua trahitur ad tenuem et | |
| spongiosam inanitatem, alii Parthicum. summa laus sili- | |
| ginis bonitate et cribri tenuitate constat. quidam ex ovis | |
| aut lacte subigunt, butyro vero gentes etiam pacatae, ad | |
| operis pistorii genera transeunte cura. durat sua Piceno | 106.1 |
| in panis inventione gratia ex alicae materia. <e>um novem | |
| diebus macerat<um> decumo ad speciem tractae subigunt | |
| uvae passae suco, postea in furnis ollis inditum, quae rum- | |
| pantur ibi, torrent. neque est ex eo cibus nisi madefacto, | 5 |
| quod fit lacte maxime mulso. |