| Pistores Romae non fuere ad Persicum usque | 18.107.1 |
| bellum annis ab urbe condita super DLXXX. ipsi panem | |
| faciebant Quirites, mulierumque id opus maxime erat, sicut | |
| etiam nunc in plurimis gentium. artoptas iam Plautus | |
| appellat in fabula, quam Aululariam <in>scripsit, magna ob | 5 |
| id concertatione eruditorum, an is versus poetae sit illius, | |
| certumque fit Atei Capitonis sententia <co>cos tum pa- | 108.1 |
| nem lautioribus coquere solitos, pistoresque tantum eos, | |
| qui far pisebant, nominatos. nec cocos vero habebant in | |
| servitiis, eosque ex macello conducebant. cribrorum genera | |
| Galliae s<a>etis equorum invenere, Hispaniae lino excusso- | 5 |
| ria et pollinaria, Aegyptus papyro atque iunco. |