| Sed inter prima dicatur et alicae ratio prae- | 18.109.1 |
| stantissimae saluberrima<eque>, quae palma frugum indubi- | |
| tata Italiae contingit. fit sine dubio et in Aegypto, sed | |
| admodum spernenda, in Italia vero pluribus locis, sicut | |
| Veronensi Pisanoque agro, in Campania tamen laudatissima. | 5 |
| campus est subiacens montibus nimbosis, totus quidem | |
| XL p. planitie<s>. terra eius, ut protinus soli natura dica- | 110.1 |
| tur, pulverea summa, inferior bibula et pumicis vice fistu- | |
| l<o>sa quoque. montium culpa in bonum cedit. crebros | |
| enim imbres percolat atque transmittit, nec dilui aut ma- | |
| dere voluit propter facilitatem culturae, eadem acceptum | 5 |
| umorem nullis fontibus reddit, sed temperate concoquens | |
| intra se vice suci continet. seritur toto anno, panico se- | 111.1 |
| mel, bis farre. et tamen vere segetes, quae interquievere, | |
| fundunt rosam odoratiorem sativa. adeo terra non cessat | |
| parere, unde volgo dictum, plus apud Campanos unguenti | |
| quam apud ceteros olei fieri. quantum autem universas | 5 |
| terras campus Campanus antecedit, tantum ipsum pars | |
| eius, quae Leboriae vocantur, quem Phlegraeum Graeci | |
| appellant. finiuntur Le<b>oria<e> via ab utroque latere con- | |
| sulari, quae a Puteolis et quae a Cumis Capuam ducit. |