| Alica fit e zea, quam semen appellavimus. tun- | 18.112.1 |
| ditur granum eius in pila lignea, ne lapidis duritia con- | |
| terat, mobili, ut notum est, pilo vinctorum poenali opera. | |
| primori inest pyxis ferrea. excussis in<de> tunicis iterum | |
| isdem armamentis nudata conciditur medulla. ita fiunt ali- | 5 |
| cae tria genera: minimum ac secundarium, grandissimum | |
| vero aphaerema appellant. nondum habent candorem suum, | 113.1 |
| quo praecellunt, iam tamen Alexandrinae praeferuntur. | |
| postea, mirum dictu, admiscetur creta, quae transit in cor- | |
| pus coloremque et teneritatem adfert. invenitur haec inter | 114.1 |
| Puteolos et Neapolim in colle Leucogaeo appellato, extat- | |
| que divi Augusti decretum, quo annua ducena milia Nea- | |
| politanis pro eo numerari iussit e fisco suo, coloniam | |
| deducens Capuam, adiecitque causam ad<s>erendi, quoniam | 5 |
| negassent Campani alicam confici sine eo metallo posse. | |
| —(In eodem reperitur et sulpur, emicantque fontes Araxi | |
| oculorum claritati et volnerum medicinae dentiumque fir- | |
| mitati.)— |