| Alica adulterina fit maxime quidem e zea, quae | 18.115.1 |
| in Africa degenerat. latiores eius spicae nigrioresque et | |
| brevi stipula. pisunt cum harena et sic quoque difficulter | |
| deterunt utriculos, fitque dimidia nudi mensura, posteaque | |
| gypsi pars quarta inspargitur atque, ut cohaesit, farinario | 5 |
| cribro subcernunt. quae in eo remansit, excepticia appel- | |
| latur et grandissima est. rursus, quae transit, artiore cer- | |
| nitur et secundaria vocatur, item cribraria, quae simili | |
| modo in tertio remansit cribro angustissimo et tantum | |
| harenas transmittente. alia ratio ubique adulterandi ex | 116.1 |
| tritico: candidissima et grandissima eligunt grana ac se- | |
| micocta in ollis postea arefaciunt sole ad <di>mi<d>ium rur- | |
| susque leviter adspersa molis frangunt. ex zea pulchrius | |
| quam e tritico fit <t>ragum, quamvis id alicae vitium sit. | 5 |
| candorem autem ei pro creta lactis incocti mixtura confert. |