| Sequitur leguminum natura, inter quae ma- | 18.117.1 |
| xime honos fabae, quippe ex qua temptatus sit etiam pa- | |
| nis. lomentum appellatur farina <ex> ea, adgravaturque pon- | |
| dus illa et omni legumine, iam vero et pabulo, in pane | |
| venali. fabae multiplex usus omnium quadripedum generi, | 5 |
| praecipue homini. frumento etiam miscetur apud pleras- | |
| que gentes, et maxime panico solida ac delicatius fracta. | |
| quin et prisco ritu puls fabata suae religionis diis in | 118.1 |
| sacro est. praevalens pulmentari cibo, set hebetare sen- | |
| sus existimata, insomnia quoque facere, ob haec Pytha- | |
| goricae sententiae damnata, ut alii tradidere, quoniam | |
| mortuorum animae sint in ea, qua de causa parentando | 5 |
| utique adsumitur. Varro et ob haec flaminem ea non | 119.1 |
| vesci tradit et quoniam in flore eius litterae lugubres | |
| reperiantur. in eadem peculiaris religio, namque fabam | |
| utique ex frugibus referre mos est auspici causa, quae | |
| ideo referiva appellatur. et auctionibus adhibere eam lu- | 5 |
| crosum putant. sola certe frugum etiam exesa repletur | |
| crescente luna. aqua marina aliave salsa non percoquitur. | |
| seritur ante vergiliarum occasum leguminum prima, ut | 120.1 |
| antecedat hiemem. Vergilius eam per ver seri iubet | |
| circumpadanae Italiae ritu, sed maior pars malunt fabalia | |
| maturae sationis quam trimestrem fructum. eius namque | |
| siliquae caulesque gratissimo sunt pabul<o> pecori. aquas | 5 |
| in flore maxime concupiscit, cum vero defloruit, exiguas | |
| desiderat. solum, in quo sata est, laetificat stercoris vice. | |
| ideo circa Macedoniam Thessaliamque, cum florere coepit, | |
| vertunt arva. nascitur et sua sponte plerisque in locis, | 121.1 |
| sicut septentrionalis oceani insulis, quas ob id nostri | |
| Fabarias appellant, item in Mauretania silvestris passim, | |
| sed praedura et quae percoqui non possit. nascitur et | |
| in Aegypto spinoso caule, qua de causa crocodili oculis | 5 |
| timentes refugiunt. longitudo scapo quattuor cubitorum | 122.1 |
| est amplissima, crassitudo <dig>it<i>. ni genicula abessent, | |
| molli calamo similis; caput papaveri, colore roseo, in eo | |
| fabae non supra tricena<s>; folia ampla, fructus ipse ama- | |
| rus et odore, sed radix perquam grata incolarum cibis, | 5 |
| cruda et omni modo cocta, harundinum radicibus simi- | |
| lis. nascitur et in Syria Ciliciaque et in Toron<a>e Chal- | |
| cidi<ce>s lacu. |