| Ciceris natura est gigni cum salsilagine, ideo | 18.124.1 |
| solum urit nec nisi madefactum pridie seri debet. diffe- | |
| rentiae plures, magnitudine, colore, figura, sapore. est | |
| enim arietino capit<i> simile, unde ita appellatur, album | |
| nigrumque; est et columbinum, quod alii Venerium appel- | 5 |
| lant, candidum, rotundum, leve, arietino minus, quod religio | |
| pervigiliis adhibet. est et cicercula minuti ciceris, inae- | |
| qualis, angulosi, veluti pisum, dulcissimum autem id quod | |
| ervo simillimum, firmiusque quod nigrum et rufum quam | |
| quod album. | 10 |