| Siliquae rotundae ciceri, ceteris leguminum lon- | 18.125.1 |
| gae et ad figuram seminis latae, piso cylindratae. passio- | |
| lorum cum ipsis manduntur granis. serere eos qua velis | |
| terra licet ab idibus Octobr. in kal. Novembris. legumina, | |
| cum maturescere coeperunt, rapienda sunt, quoniam cito | 5 |
| exiliunt latentque, cum decidere, sicut et lupinum. | |
| quamquam prius de rapis dixisse conveniat—in | |
| transcursu ea attigere nostri, paulo diligentius Graeci, et | |
| ipsi tamen inter hortensia—si iustus ordo fiat, a fru- | 126.1 |
| mento protinus aut certe faba dicendis, quando alius usus | |
| praestantior ab <i>is non est. | |
| Ante omnia namque cunctis animalibus nascuntur, nec | |
| in novissimis satiant ruris alitum quoque genera, magis- | 5 |
| que si decoquantur aqua. quadripedes et fronde eorum | 127.1 |
| gaudent, et homini non minore rapiciorum suis horis gra- | |
| tia quam cymarum, flavidorum quoque et in horreis ene- | |
| catorum vel maiore quam virentium. ipsa vero durant et | |
| in sua terra servata et postea passa paene ad alium pro- | 5 |
| ventum, famemque sentiri prohibent. a vino atque messe | |
| tertius hic Transpadanis fructus. terram non morose <e>l<i>- | 128.1 |
| git, paene ubi nihil aliud seri possit. nebulis et pruinis | |
| ac frigore ultro aluntur, amplitudine mirabili; vidi XL libras | |
| excedentia. in cibis quidem nostris pluribus modis com- | |
| mendantur, durantque ad alia sinapis acrimonia domita, | 5 |
| etiam coloribus picta praeter suum sex aliis, purpureo | |
| quoque. neque aliud in cibis tingui decet. genera eorum | 129.1 |
| Graeci duo prima fecere, masculinum femininumque, et ea | |
| serendi modo ex eodem semine: densiore enim satu ma- | |
| sculescere, item in terra difficili. semen praestantius quo | |
| subtilius. species vero omnium tres. aut enim in latitu- | 130.1 |
| dinem fundi, aut in rotunditatem globari. tertiam speciem | |
| silvestrem appellavere, in longitudinem radice procurrente, | |
| raphani similitudine et folio anguloso scabroque, suco acri, | |
| qui circa messem exceptus oculos purget medeaturque | 5 |
| caligini admixto lacte mulierum. frigore dulciora fieri | |
| existimantur et grandiora. tepore in folia exeunt. palma | |
| in <N>ursino agro nascentibus—tax<at>io in libras sesterti | |
| singuli et in penuria bini—, proxima in Algido natis, | |
| napi<s> vero Amiterni. quorum eadem fere natura: | 131.1 |
| gaudent aeque frigidis. seruntur et ante kalendas Mar- | |
| tias, in iugero sextarii IIII. diligentiores quinto sulco | |
| napum seri iubent, rapa quarto, utrumque stercorato, rapa | |
| laetiora fieri, si cum palea sem<en> inaretur. serere nudum | 5 |
| volunt precantem sibi et vicinis serere se. satus utrique | 132.1 |
| generi iustus inter duorum numinum dies festos, Neptuni | |
| atque Volcani, feruntque subtili observatione, quota luna | |
| praecedente hieme nix prima ceciderit, si totidem luminum | |
| die intra praedictum temporis spatium serantur, mire pro- | 5 |
| venire. seruntur et vere in calidis atque umidis. |