| Lupino usus proximus, cum sit et homini | 18.133.1 |
| et quadripedum generi ungulas habenti communis. reme- | |
| dium eius, ne metentes fugiat exiliendo, ut ab imbre | |
| tollatur. nec ullius quae seruntur natura ad sensu<m> * * * | |
| terraeque mirabilior est. primum omnium cotidie cum | 5 |
| sole circumagitur horasque agricolis etiam nubilo demon- | |
| strat. ter praeterea floret. terram amat terraque operiri | |
| non vult. et unum hoc seritur non arato. qu<a>erit maxime | 134.1 |
| sabulosa et sicca atque etiam harenosa. coli utique non | |
| vult. tellurem adeo amat, ut, quamvis frutectoso solo | |
| coiectum inter folia vepresque, ad terram tamen radice | |
| perveniat. pinguescere hoc satu arva vineasque diximus; | 5 |
| itaque adeo non eget fimo, ut optimi vicem repraesentet, | |
| nihilque aliud nullo inpendio constat, ut quod ne serendi | |
| quidem gratia opus sit adferre: protinus seritur ex ar<ea> | 135.1 |
| ac ne spargi quidem postulat decidens sponte. primumque | |
| omnium seritur, novissimum tollitur, utrumque Septembri | |
| fere mense, quia, si non antecessit hiemem, frigoribus | |
| obnoxium est. inpune praeterea iacet, vel derelictum | 5 |
| etiam, si non protinus secuti obruant imbres, ab omnibus | |
| animalibus amaritudine sua tutum, plerumque tamen levi | |
| sulco integunt. ex densiore terra rubricam maxime amat. | |
| ad hanc alendam post tertium florem verti debet, in sa- | |
| bulo post secundum. cretosa tantum limosaque odit et in | 10 |
| his non provenit. maceratum calida aqua homini quoque | 136.1 |
| in cibo est. nam bovem unum modii singuli satiant vali- | |
| dumque praestant, quando etiam inpositum puerorum ven- | |
| tribus pro remedio est. condi in fumo maxime convenit, | |
| quoniam in umido vermiculi umbilicum eius in sterilitatem | 5 |
| castrant. si depastum sit in fronde, inarari protinus solum | |
| opus est. |