| Medica externa etiam Graeciae est, ut a Medis | 18.144.1 |
| advecta per bella Persarum, quae Darius intulit, sed vel | |
| in primis dicenda tanta dos e<s>t cum ex uno satu amplius | |
| quam tricenis annis duret. similis est trifolio caule foliis- | |
| que, geniculata. quidquid in caule adsurgit, folia con- | 5 |
| trahuntur. unum de ea et cytiso volumen Amphiloc<h>us | |
| con<po>su<it>. solum, in quo seratur, elapidatum purgatumque | 145.1 |
| subigitur autumno, mox aratum et occatum integitur crate | |
| iterum ac tertium, quinis diebus interpositis et fimo ad- | |
| dito. poscit autem siccum sucosumque vel riguum. ita | |
| praeparato seritur mense Maio, alias pruinis obnoxia. opus | 146.1 |
| est densitate seminis omnia occupari internascentesque | |
| herbas excludi—id praestant in iugera modi III— | |
| e<t> cavend<u>m ne adurat sol, terraque protinus integi debet. | |
| si sit umidum solum herbosumve, vincitur et desciscit in | 5 |
| pratum. ideo protinus altitudine unciali herbis omnibus | |
| liberanda est, manu potius quam sarculo. secatur incipiens | |
| florere et quotiens refloruit. id sexies evenit per annos, | |
| cum minimum, quater. in semen maturescere prohibenda | 147.1 |
| est, quia pabulum utilius est usque ad trimatum. verno | |
| sar<i>ri debet liberarique ceteris herbis, ad trimatum marris | |
| ad solum radi. ita reliquae herbae intereunt sine ipsius | |
| damno propter altitudinem radicum. si evicerint herbae, | 5 |
| remedium unicum i<n> aratro, saepius vertendo, donec omnes | |
| aliae radices intereant. dari non ad satietatem debet, ne | 148.1 |
| <d>eplere sanguinem necesse sit. et viridis utilior est. | |
| arescit surculose ac postremo <in> pulverem inutilem ex- | |
| tenuatur. de cytiso, cui et ipsi principatus datur in pabulis, | |
| adfatim diximus inter frutices. et nunc frugum omnium | 5 |
| natura peragenda est, cuius in parte de morbis quoque | |
| dicatur. |