| Primum omnium frumenti vitium avena | 18.149.1 |
| est, et hordeum in eam degenerat sic, ut ipsa frumenti sit | |
| instar, quippe cum Germaniae populi serant eam neque | |
| alia pulte vivant. soli maxime caelique umore hoc evenit | |
| vitium. sequentem causam habet inbecillitas seminis, si | 5 |
| diutius retentum est terra, priusquam erumpat. eadem | 150.1 |
| ratio et si cariosum fuit, cum sereretur. prima autem | |
| statim eruptione agnoscitur, ex quo apparet in radice | |
| esse causam. est et aliud ex vicino avenae vitium, cum | |
| amplitudine inchoata granum, sed nondum matura, prius | 5 |
| quam roboret corpus, adflatu noxio cassum et inane in | |
| spica evanescit quodam abortu. |