| Venti autem tribus temporibus nocent frumento | 18.151.1 |
| et hordeo: in flore aut protinus cum defloruere vel matu- | |
| rescere incipientibus. tum enim exinaniunt grana, priori- | |
| bus causis nasci prohibent. nocet et sol creber ex nube. | |
| nascuntur et vermiculi in radice, cum sementem imbribus | 5 |
| secutis inclusit repentinus calor umorem. gignuntur et in | 152.1 |
| grano, cum spica e pluviis calore infervescit. est et can- | |
| tharis dictus scarabaeus parvus, frumenta erodens. omnia | |
| ea animalia cum cibo deficiunt. oleum, pix, adips con- | |
| traria seminibus, cavendumque ne contacta eis serantur. | 5 |
| imber in herba utilis a partu, florentibus autem frumento | |
| et hordeo nocet, leguminibus innocuus praeterquam ciceri. | |
| maturescentia frumenta imbre laeduntur et hordeum magis. | |
| nascitur et herba alba, panico similis, occupans arva, | 153.1 |
| pecori quoque mortifera. nam lolium et tribulos et car- | |
| duos lappasque non magis quam rubos inter frugum | |
| morbos potius quam inter ipsius terrae pestes numera- | |
| verim. caeleste frugum vinearumque malum nullo minus | 154.1 |
| noxium est robigo. frequentissima haec in roscido tractu | |
| convallibusque ac perflatum non habentibus; e diverso | |
| carent ea ventosa et excelsa. inter vitia segetum et luxuria | |
| est, cum onerata<e> fertilitate procumbunt. commune autem | 5 |
| omnium satorum vitium uricae, etiam ciceris, cum salsi- | |
| laginem eius abluendo imber dulcius id facit. |