| Remedia eorum, quaecumque pertinent ad her- | 18.157.1 |
| bas, in sarculo et, cum semen iactatur, cinere. quae vero | |
| in semine et circa radicem consistunt, praecedente cura | |
| caventur. vino ante semina perfusa minus aegrotare exi- | |
| stimant. Vergilius nitro et amurca perfundi iubet fabam; | 5 |
| sic etiam grandescere promittit. quidam vero, si triduo | 158.1 |
| ante satum urina et aqua maceretur, praecipue adolescere | |
| putant; ter quidem sar<i>tam modium fractae e modio so- | |
| lidae reddere. reliqua semina, cupressi foliis tusis si | |
| misceantur, non esse vermiculis obnoxia, nec si interlunio | 5 |
| serantur. multi ad mili remedia rubetam noctu arvo cir- | |
| cumferri iubent, priusquam sariatur, defodique in medio | |
| inclusam fictili. ita nec passerem nec vermes nocere, sed | |
| eruendam, priusquam metatur; alioquin amarum fieri. | |
| quin et armo talpae contacta semina uberiora esse. De- | 159.1 |
| mocritus suco herbae, quae appellatur aizoum, in tegulis | |
| nascens, <e>t ab aliis aesum, Latine vero sedum aut digi- | |
| tillum, medicata seri iubet omnia semina. vulgo vero, si | |
| dulcedo noceat et vermes radicibus inhaereant, remedium | 5 |
| est amurca pura ac sine sale spargere, dein sarire, si in | |
| articulum seges ire coeperit, runcare, ne herbae vincant. | |
| pestem a milio atque panico, sturnorum passerumve agmina, | 160.1 |
| scio abigi herba, cuius nomen ignotum est, in quattuor | |
| angulis segetis defossa, mirum dictu, ut omnino nulla avis | |
| intret. mures abiguntur cinere mustelae vel felis diluto | |
| et semine sparso vel decoctarum aqua. sed redolet virus | 5 |
| animalium eorum etiam in pane. ob id felle bubulo semina | |
| attingi utilius putant. rubigo quidem, maxima segetum | 161.1 |
| pestis, lauri ramis in arvo defixis transit in ea folia ex | |
| arvis. luxuria segetum castigatur dente pecoris in herba | |
| dumtaxat, et depastae quidem vel saepius nullam in spica | |
| iniuriam sentiunt. retonsarum etiam semel omnino certum | 5 |
| est granum longius fieri et inane cassumque ac satum | |
| non nasci. Babylone tamen bis secant, tertium depascunt; | |
| alioquin folia tantum fierent. sic quoque cum quinqua- | 162.1 |
| gesimo fenore messes reddit eximia fertilitas soli, dili- | |
| gentioribus ve<l> cum centesimo. neque est cura difficilis | |
| quam diutissime aqua rigandi, ut praepinguis et densa | |
| ubertas diluatur. limum autem non invehunt Euphrates | 5 |
| Tigrisque sic ut in Aegypto Nilus, nec terra ipsa herbas | |
| gignit. ubertas tamen tanta est, ut sequente anno sponte | |
| restibilis fiat seges inpressis vestigio seminibus. quae | |
| tanta soli differentia admonet terrae genera in fruges | |
| discribere. | 10 |