| Igitur Catonis haec sententia est: in agro crasso | 18.163.1 |
| et laeto frumentum seri, si vero nebulosus sit idem, <rapa>, | |
| raphanos, milium, panicum. in frigido, aquoso prius seren- | |
| dum, postea in calido, in solo autem rubricoso vel pullo | |
| vel harenoso, si non sit aquosum, lupinum; in creta et | 5 |
| rubrica et aquosiore agro adoreum; in sicco et non her- | |
| boso nec umbroso triticum; in solo valido fabam; viciam | 164.1 |
| vero quam minime aquoso herbidoque; siliginem et triti- | |
| cum in loco aperto, edito, qui sole quam diutissime tor- | |
| reatur; lentem in ru<d>ecto et rubricoso, qui non sit her- | |
| bidus; hordeum in novali et in arvo, quod restibile possit | 5 |
| fieri; trimestre, ubi sementem maturam facere non possi<s> | |
| et cuius crassitudo sit restibilis. |