| Subtilis et illa sententia: serenda ea in tenuiore terra, | 18.165.1 |
| quae non multo indigent suco, ut cytisus et cicere except<o> | |
| legumin<a> quae velluntur e terra, non subsecantur—unde | |
| et legumina appellata, quia ita leguntur—, in pingui | |
| autem quae cibi sunt maioris, ut olus, triticum, siligo, | 5 |
| linum. sic ergo tenue solum hordeo dabitur—minus | |
| enim alimenti radix poscit—, l<a>e<t>ior terra densiorque | |
| tritico. in loco umi<d>i<ore> far adoreum potius quam triti- | 166.1 |
| cum seretur, temperato et triticum et hordeum. colles | |
| robustius, sed minus reddunt triticum. far, siligo et cre- | |
| tosum et uliginosum solum patiuntur. | |
| E<x> frugibus ostentum semel, quod equidem in- | 5 |
| venerim, accidit P. Aelio Cn. Cornelio cos., quo anno | |
| superatus est Hannibal. in arboribus enim tum nata pro- | |
| duntur frumenta. |