| Et quoniam de frugum terraeque generibus ab- | 18.167.1 |
| unde diximus, nunc de arandi ratione dicemus, ante | |
| omnia Aegypti facilitate conmemorata. Nilus ibi coloni | |
| vice fungens evagari incipit, ut diximus, a solstitio a<c> | |
| nova luna, primo lente, dein vehementius, quamdiu in | 5 |
| leone sol est. mox pigrescit in virginem transgresso atque | |
| in libra resid<i>t. si XII cubita non excessit, fames certa | 168.1 |
| est, nec minus si XVI exsuperavit. tanto enim tardius | |
| decedit, quanto abundantius crevit, et sementem arcet. | |
| vulgo credebatur a decessu eius serere solitos, mox sues | |
| inpellere vestigiis semina deprimentes in madido solo, et | 5 |
| credo antiquitus factitatum, nunc quoque non multo gra- | 169.1 |
| viore opera; sed tamen inarari certum est abiecta prius | |
| semina in limo degressi amnis. hoc fit Novembri mense | |
| incipiente, postea pauci runcant—botanismon vocant—, | |
| reliqua pars non nisi cum falce arva visit paulo ante kal. | 5 |
| Apriles. peragitur autem messis mense Maio, stipula num- | |
| quam cubitali, quippe sabulum subest granumque limo | |
| tantum continetur. excellentius Thebaidis regioni frumen- | 170.1 |
| tum, quoniam palustris Aegyptus. similis ratio, sed feli- | |
| citas maior Babyloniae Seleuciae, Euphrate atque Tigri | |
| restagnantibus, quoniam rigandi modus ibi manu tempe- | |
| ratur. Syria quoque tenui sulco arat, cum multifariam in | 5 |
| Italia octoni boves ad singulos vomeres anhelent. in omni | |
| quidem parte culturae, sed in hac maxime valet oraculum | |
| illud: "quid quae<que> regio patiatur." |