| Aratione per traversum iterata occatio se- | 18.180.1 |
| quitur, ubi res poscit, crate vel rastro, et sato semine | |
| iterat<ur> haec quoque, ubi consuetudo patitur, crate con- | |
| tenta vel tabula aratro adnexa—quod vocant lirare— | |
| operiente semina; <ni> operiantur, quae primum appellata, | 5 |
| deliratio est. quarto seri sulco Vergilius existimatur | 181.1 |
| voluisse, cum dixit optimam esse segetem, quae bis soles, | |
| bis frigora sensisset. spissius solum, sicut plerumque in | |
| Italia, quinto sulco seri melius est, in Tuscis vero nono. | |
| at fabam et viciam non proscisso serere sine damno con- | 5 |
| pendium operae est. |