| Siliginem, far, triticum, semen, hordeum oc- | 18.184.1 |
| cato, sarito, runcato quibus dictum erit diebus. singulae | |
| operae cuique generi in iugero sufficient. sarculatio in- | |
| duratam hiberno rigore soli tristitiam laxat temporibus | |
| vernis novosque soles admittit. qui sariet, caveat ne fru- | 5 |
| menti radices subfodiat. triticum, semen, hordeum, fabam | |
| bis sarire melius. runcatio, cum seges in articul<um> e<x>i<it>, | 185.1 |
| evolsis inutilibus herbis, frugum radices vindicat segetemque | |
| discernit a caespite. leguminum cicer eadem quae far deside- | |
| rat. faba runcari non gestit. quoniam evincit herbas lupi- | |
| num, occatur tantum. milium et panicum occatur et saritur, | 5 |
| non iteratur, non runcatur. silicia et <ph>asioli occantur tan- | |
| tum. sunt genera terrae, quorum ubertas pectinari segetem | 186.1 |
| in herba cogat—cratis et hoc genus dentatae stilis fer- | |
| reis—, eademque nihilominus et depascuntur. quae de- | |
| pasta sunt, sarculo iterum excitari necessarium. at in | |
| Bactris, Africa, Cyrenis omnia haec super<v>a<c>ua fecit in- | 5 |
| dulgentia caeli, et a semente non nisi messibus in ar<v>a | |
| redeunt, quia siccitas coercet herbas, fruges nocturno t<an>- | |
| tum rore nutriens. Vergilius alternis cessare arva suadet | 187.1 |
| —si patiantur ruris spatia, utilissimum procul dubio est—; | |
| quod si neget condicio, far serendum, unde lupinum aut | |
| vicia aut faba sublata sint et quae terram faci<a>nt laetio- | |
| rem. inprimisque et hoc notandum, quaedam propter alia | 5 |
| seri obiter, si parum proven<e>re, <ut priore> diximus | |
| volumine, ne eadem saepius dicantur; plurimum enim re- | |
| fert soli cuiusque ratio. |