| Civitas Africae in mediis harenis petentibus | 18.188.1 |
| Syrtis Leptimque Magna<m> vocatur Tacape, felici super | |
| omne miraculum riguo solo. ternis fere milibus passuum | |
| in omnem partem fons abundat, largus quidem, sed cer- | |
| tis horarum spatiis dispensatur inter incolas. palmae ibi | 5 |
| praeg<r>andi subditur olea, huic ficus, fico punica, illi vitis, | |
| sub vite seritur frumentum, mox legumen, deinde olus, | |
| omnia eodem anno, omniaque aliena umbra aluntur. qua- | 189.1 |
| terna cubita eius soli in quadratum, nec ut a porrectis | |
| metiantur digitis, sed in pugnum contractis, quaternis de- | |
| nariis venundantur. super omnia est bifera vite bis anno | |
| vindemiare. et nisi multiplici partu exinaniatur ubertas, | 5 |
| pereant luxuria singuli <f>ructus. nunc vero toto anno me- | |
| titur aliquid, constatque fertilitati non occurrere homines. | |
| aquarum quoque differentia magna riguis. est in Narbo- | 190.1 |
| nensi provincia nobilis fons Orgae nomine. in eo herbae | |
| nascuntur in tantum expetitae bubus, ut mersis capitibus | |
| totis eas quaerant. sed illas in aqua nascentes certum | |
| est non nisi imbribus ali. ergo suam quisque terram | 5 |
| aquamque noverit. |