| Maximam huius loci partem stercorationis optinet | 18.192.1 |
| ratio, de qua et priore diximus volumine. hoc tantum | |
| <n>emin<i> inconpe<rt>um est, nisi stercorato seri non oportere, | |
| quamquam et huic leges sunt propriae. milium, panicum, | |
| rapa, napus nisi in stercorato ne serit<o>r. non stercorato | 5 |
| frumentum potius quam hordeum seritor. item in nova- | |
| libus, tametsi in illis fabam seri volunt, eandem ubicum- | |
| que quam recentissime stercorato solo. autumno aliquid | 193.1 |
| saturus Septembri mense fimum in agr<o acer>vet, post im- | |
| brem utique. si verno erit saturus, per hiemem fimum | |
| disponat. iustum est vehes XVIII iugero tribui, disper- | |
| gere <c>avet<o>, priusquam ares. at iacto semine, si haec | 5 |
| omissa sit stercoratio, sequens est, priusquam saria<s>, <ut> | |
| <fimi ex aviariis seminis vice spargas> ante pulverem. quod | 194.1 |
| ut hanc quoque curam determinemus, iustum <m>e<n>s<e> sin- | |
| gulas vehes fimi redire in singulas pecudes minores, in | |
| maiores denas. nisi contingat hoc, male substravisse pecori | |
| colonum appareat. sunt qui optime stercorari putent sub | 5 |
| diu retibus inclusa pecorum mansione. ager si non ster- | |
| cor<e>tur, alget; si nimium stercoratus est, aduritur, satius- | |
| que est id saepe quam supra modum facere. quo calidius | |
| solum est, eo minus addi stercoris ratio est. |