| Semen optimum anniculum, bimum deterius, | 18.195.1 |
| trimum pessimum, ultra sterile; et<e>nim omnium definita | |
| generatio est. quod in ima area subsedit, ad semen re- | |
| servandum est; id enim optimum, quoniam gravissimum, | |
| neque alio modo utilius dis<c>ernitur. quae spica interval- | 5 |
| la<ta> semina habebit, abicietur. optimum granum, quod | |
| rubet et dentibus fractum eundem habet colorem; dete- | |
| rius, cui plus intus albi est. certum terras alias plus | 196.1 |
| seminis recipere, alias minus, religiosumque inde <e>t pri- | |
| mum colonis augurium, cum avidius accipiat: esurire cre- | |
| ditur et c<o>messe semen. sationem locis umidis celerius | |
| fieri ratio est, ne semen imbre putrescat; siccis serius, | 5 |
| ut pluviae sequantur nec diu iacens atque non concipiens | |
| evanescat; itemque festinata satione densum spargi semen, | |
| quia tarde concipiat, serotina rarum, quia densitate nimia | |
| necetur. artis quoque cuiusdam est aequaliter spargere. | 197.1 |
| manus utique congruere debet cum gradu semperque cum | |
| dextro pede. <f>it quoque quorundam occulta ratione, quod | |
| <s>ors genialis atque <f>ecu<n>da est. non transferendum est | |
| ex frigidis locis semen in calida, neque ex praecocibus | 5 |
| <in serotina> nihilque in contrarium, <ut> praecepere quidam | |
| falsa diligentia. |