| Serere in iugera temperato solo iustum est tri- | 18.198.1 |
| tici aut siliginis modios V, farris aut seminis, quod fru- | |
| menti genus ita appellamus, X, hordei VI, fabae quinta | |
| amplius quam tritici, viciae VII, ciceris et cicerculae et | |
| pisi III, lupini X, lentis III—sed hanc cum fimo arido | 5 |
| seri volunt—, ervi VI, siliciae VI, passiolorum IIII, pabuli | |
| XX, milii, panici sextarios IIII, pingui solo plus, gracili | |
| minus. est et alia distinctio: in denso aut cretoso aut | 199.1 |
| uliginoso tritici aut siliginis modios VI, in soluta terra et | |
| sicca et laeta IIII. macie enim solum, nisi rarum culmum | |
| habeat, spicam minutam facit et inanem; pinguia arva ex | |
| uno semine fruticem numerosum fundunt densamque sege- | 5 |
| tem ex raro semine <e>mittunt. ergo inter quattuor et sex | 200.1 |
| modios, pro natura soli quinta minus seri plusve prae- | |
| cipiunt; item in consito aut clivoso, ut in macro. hoc | |
| pertinet oraculum illud magno opere custodiendum: "Sege- | |
| tem ne defru<d>es." adiecit his Attius in Praxidic<a>, ut | 5 |
| sereretur, cum luna esset in ariete, geminis, leone, libra, | |
| aquario, Zoroastr<e>s sole scorpionis duodecim partes trans- | |
| gresso, cum luna esset in tauro. |