| Sequitur huc dilata et maxima indigens cura de | 18.201.1 |
| tempore fruges serendi quaestio magnaque ex parte ra- | |
| tion<i> siderum conexa; quamobrem sententias omnium in | |
| primis ad id pertinentes exponemus. Hesiodus, qui prin- | |
| ceps hominum de agricultura praecepit, unum tempus | 5 |
| serendi tradidit a vergiliarum occasu. scribebat enim in | |
| Boeotia Helladis, ubi ita seri diximus. inter diligentissi- | 202.1 |
| mos convenit, ut in alitum quadripedumque genitura, esse | |
| quosdam ad conceptum impetus et terrae. hoc Graeci ita | |
| definiunt, cum sit calida et umida. Vergilius triticum | |
| et far a vergiliarum occasu seri iubet, hordeum inter | 5 |
| aequinoctium autumni et brumam, viciam vero et passiolos | |
| et lentem boote occidente. quo fit, ut horum siderum | |
| aliorumque exortus et occasus digerendi sint in suos dies. | |
| sunt qui et ante vergiliarum occasum seri iubeant, dum- | 203.1 |
| taxat in arida terra calidisque provinciis; custodiri enim | |
| semen, corrumpente umore, et a proximo imbre uno die | |
| erumpere; alii statim ab occasu vergiliarum—sequi im- | |
| bres a septimo fere die—; aliqui in frigidis ab aequi- | 5 |
| noctio autumni, in calidis serius, ne ante hiemem luxu- | |
| rient. inter omnes autem convenit circa brumam serendum | 204.1 |
| non esse, magno argumento, quoniam hiberna semina, cum | |
| ante brumam sata sint, septimo die erumpant; si post | |
| brumam, vix quadragesimo. sunt qui properent atque ita | |
| pronuntient, festinatam sementem saepe decipere, seroti- | 5 |
| nam semper. e contrario alii vel vere potius serendum | |
| quam malo autumno atque, ubi fuerit necesse, inter favo- | |
| nium et vernum aequinoctium. quidam omissa caelesti | 205.1 |
| subtilitate temporibus definiunt: vere linum et avenam et | |
| papaver atque, uti nunc etiam Transpadani servant, usque | |
| in quinquatrus, fabam, siliginem Novembri mense, far | |
| Septembri extremo usque in idus Octobres, alii post hunc | 5 |
| diem in kal. Novembres. ita his nulla naturae cura est, | |
| illis nimia, et ideo caeca subtilitas, cum res geratur inter | |
| rusticos litterarumque expertes, non modo siderum. et | 206.1 |
| confitendum est caelo maxime constare ea, quippe Ver- | |
| gilio iubente praedisci ventos ante omnia ac siderum | |
| mores neque aliter quam navigantibus servari. spes ardua, | |
| inmensa, misceri posse caelestem divinitatem inperitiae | 5 |
| rusticae, sed temp<t>anda <i>am grandi vitae emolumento. | |
| prius tamen sideralis difficultas, quam sensere etiam periti, | |
| subicienda contemplationi est, quo deinde laetior mens | |
| discedat a caelo et facta sentiat, quae futura praenosci | |
| non possint. | 10 |