| Primum omnium dierum ipsorum anni so- | 18.207.1 |
| lisque motus prope inexplicabilis ratio est, ad CCCLXV | |
| adiciente a<n>no intercalario diei noctisque quadrantes. ita | |
| fit, ut tradi non possint certa siderum tempora. accedit | |
| confessa rerum obscuritas, nunc praecurrente nec paucis | 5 |
| diebus tempestatum significatu, quod προχειμάζειν Graeci | |
| vocant, nunc postveniente, quod ἐπιχειμάζειν, et plerum- | |
| que alias <cel>erius, alias tardius caeli effectu ad terram | |
| deciduo: vulgo serenitate reddita confectum sidus audi- | |
| mus. praeterea cum omnia haec statis sideribus caelo- | 208.1 |
| que adfixis constent, interveniunt motus stellarum, gran- | |
| dinum, imbrium, et ipsi non levi effectu, ut docuimus, | |
| turbantque conceptae spei ordinem. idque, <ne> nobis tan- | |
| tum putemus accidere, et reliqua fallit animalia sagaciora | 5 |
| circa hoc, ut quo vita eorum constet, aestivasque alites | |
| praeposter<i> aut praeproper<i> rigores necant, hibernas aestus. | |
| ideo Vergilius errantium quoque siderum rationem edi- | 209.1 |
| scendam praecipit, admonens observandum frigidae Saturni | |
| stellae transitum. sunt qui certissimum veris indicium | |
| arbitrentur ob infirmitatem animalis papilion<e>s. <se>d eo | |
| ipso anno, cum commentaremur haec, notatum est, pro- | 5 |
| ventum eorum ter repetito frigore extinctum advenasque | |
| volucres a. d. VI. kal. Febr. spem veris adtulisse mox sae- | |
| vissima hieme conflictatas. res anceps primum omnium | 210.1 |
| a caelo peti legem, deinde eam argumentis esse quaeren- | |
| dam. super omnia est mundi convexitatis terrarumque | |
| globi differentia, eodem sidere alio tempore aliis aperiente | |
| se gentibus, quo fit, ut causa eius non isdem diebus ubi- | 5 |
| que valeat. addidere difficultatem et auctores diversis in | |
| locis observando, mox etiam in isdem diversa prodendo. | |
| tres autem fuere sectae, Chaldaea, Aegyptia, Graeca. his | 211.1 |
| addidit quartam apud nos Caesar dictator annos ad solis | |
| cursum redigens <s>i<n>gulo<s> Sosigene perito scientiae eius | |
| adhibito; et ea ipsa ratio postea conpert<o> errore correcta | |
| est ita, <ut> duodecim annis continuis non intercalaretur, | 5 |
| quia coeperat <ad> sidera annus morari, qui prius antecede- | |
| bat. et Sosigenes ipse trinis commentationibus—quam- | 212.1 |
| quam diligentior ceteris, non cessavit tamen addubitare | |
| ipse semet corrigendo—<et> auctores prodidere ea, quos | |
| praetexuimus volumini huic, raro ullius sententia cum alio | |
| congruente. minus hoc in reliquis mirum, quos diversi | 5 |
| excusaverint tractus. eorum, qui in eadem regione disse- | 213.1 |
| dere, unam discordiam ponemus exempli gratia: occasum | |
| matutinum vergiliarum Hesiodus—nam huius quoque | |
| nomine exstat astrologia—tradidit fieri, cum aequinoc- | |
| tium autumni conficeretur, Thales XXV die ab aequinoc- | 5 |
| tio, Anaximander XXXI, Euctemon <XLIIII, Eudoxus> | |
| XLVIII. nos sequimur observationem Caesaris maxime; | 214.1 |
| haec erit Italiae ratio. dicemus autem et aliorum placita, | |
| quoniam non unius terrae, sed totius naturae interpretes | |
| sumus, non auctoribus positis—id enim verbosum est—, | |
| sed regionibus. legentes tantum meminerint brevitatis gra- | 5 |
| tia, cum Attica nominata fuerit, simul intellegere Cycla- | |
| das insulas; cum Macedonia, Magnesiam, Threciam; cum | 215.1 |
| Aegyptus, Phoenicen, Cyprum, Ciliciam; cum Boeotia, Lo- | |
| cridem, Phocidem et finitimos semper tractus; cum Hel- | |
| lespontus, Chersonesum et continentia usque Atho montem; | |
| cum Ionia, Asiam et insulas Asiae; cum Peloponnesus, | 5 |
| Achaiam et ad vesperam iacentes terras. Chaldaei Assy- | 216.1 |
| riam et Babyloniam demonstrabunt. Africam, Hispanias, | |
| Gallias sileri non erit mirum; nemo enim observavit in | |
| iis, qui proderet siderum exortus. non tamen difficili ra- | |
| tione dinoscentur in illis quoque terris digestione circu- | 5 |
| lorum, quam in sexto volumine fecimus, qua cognatio | |
| caeli non gentium modo, verum urbium quoque singula- | |
| rum intellegitur. ergo ex iis terris, quas nominavimus, | 217.1 |
| sumpta convexitate circuli pertinentis ad quas quisque | |
| quaeret terras, iidem erunt siderum exortus per omnium | |
| circulorum pares umbras. indicandum et illud, tempestates | |
| ipsas <c>ar<din>es suos habere quadrinis annis, et easdem non | 5 |
| magna differentia reverti ratione solis, octonis vero augeri | |
| easdem, centesima revolvente se luna. |