| Sementibus tempora plerique praesumunt et ab | 18.224.1 |
| XI die autumnalis aequinoctii fruges serunt, <n>ove<m> a co- | |
| ronae exortu continuis diebus certo prope imbrium pro- | |
| misso, Xenophon non antequam deus signum dederit. | |
| hoc Cicero noster imbre fieri interpretatus est, cum sit | 5 |
| vera ratio non prius serendi quam folia coeperint deci- | |
| dere. hoc ipso vergiliarum occasu fieri putant aliqui a. d. | 225.1 |
| III idus Novembris, ut diximus, servantque id sidus | |
| etiam vestis institores, et est in caelo notatu facillimum. | |
| ergo ex occasu eius de hieme augurantur quibus est cura | |
| insidiandi, negotiator<e>s avari. ita nubilo occasu pluviosam | 5 |
| hiemem denuntiat, statimque augent lacernarum pretia; | |
| sereno asperam, et reliquarum vestium accendunt. sed ille | 226.1 |
| indocilis caeli agricola hoc signum habeat inter suos ve- | |
| pres humumque suam aspiciens: cum folia viderit deci- | |
| dua. sic iudicetur anni temperies, alibi tardius, alibi ma- | |
| turius. ita enim sentitur, ut caeli locique adficit natura, | 5 |
| idque in hac ratione praecellit, quod eadem et in mundo | |
| publica est et unicuique loco peculiaris. miretur hoc qui | 227.1 |
| non meminerit ipso brumali die puleium in carnariis flo- | |
| rere. adeo nihil occultum esse natura voluit. et serendi | |
| igitur hoc dedit signum. haec est vera interpretatio argu- | |
| menta naturae secum adferens, quippe sic terram peti | 5 |
| suadet promittitque quandam stercoris vicem et contra | |
| rigores terram satusque operiri a se nuntiat ac monet | |
| festinare. |