| Varro in fabae utique satu hanc observationem | 18.228.1 |
| custodiri praecepit. alii plena luna serendam, lentim vero | |
| a vicesima quinta ad tricesimam, viciam quoque iisdem | |
| lunae diebus. ita demum sine limacibus fore. quidam pabuli | |
| causa sic iubent seri, seminis autem vere. | 5 |
| Est et alia manifestior ratio mirabiliore naturae pro- | |
| videntia, in qua Ciceronis sententiam ipsius verbis sub- | |
| signabimus: | |
| "Iam vero semper viridis semperque gravata | |
| Lentiscus triplici solita est grandescere fetu | 10 |
| Ter fruges fundens tria tempora monstrat | |
| arandi." | |
| Ex his unum hoc erit idem et lino ac papaveri serendo. | 229.1 |
| Cato de papavere ita tradit: "Virgas et sarmenta, quae | |
| tibi usioni supererunt, in segete comburito. ubi | |
| eas combusseris, ibi papaver serito." silvestre in | |
| miro usu est melle decoctum ad faucium remedia, visque | 5 |
| somnifera etiam sativo. et hactenus de hiberna semente. | |
| Verum ut pariter omnis culturae quoddam | 230.1 |
| breviarium peragatur, eodem tempore conveniet arbores | |
| stercorare, adcumulare item vineas—sufficit in iugerum | |
| opera—et, ubi patietur loci ratio, arbusta ac vineas | |
| putare, solum seminariis bipalio praeparare, incilia aperire, | 5 |
| aquam de agro pellere, torcular lavare et recondere. a kal. | 231.1 |
| Novemb. gallinis ova supponere nolito, donec bruma con- | |
| ficiatur. in eum diem ternadena subicito aestate tota, | |
| hieme pauciora, non tamen infra novena. Democritus | |
| talem futuram hiemem arbitratur, qualis fuerit brumae | 5 |
| dies et circa eum terni; item solstitio aestatem. circa | |
| brumam plerisque bis septe<ni> halcyonum fetura<e> vento- | |
| rum quiete molliunt caelum. sed et in his et in aliis | |
| omnibus ex eventu significationum intellegi sidera debe- | |
| bunt, non ad dies utique praefinitos expectari tempesta- | 10 |
| tum vadimonia. |