| Hoc intervallum temporis vegetissimum agricolis | 18.238.1 |
| maximeque operosum est, in quo praecipue falluntur. ne- | |
| que enim eo die vocantur ad munia, quo favonius flare | |
| debeat, sed quo coeperit. hoc acri intentione servandum | |
| est; hoc illo mense signum d<i>es habet observatione minime | 5 |
| fallaci aut dubia, si quis adtendat. unde autem spiret is | 239.1 |
| ventus quaque parte veniat, diximus secundo volumine | |
| et dicemus mox paulo operosius. interim ab eo die, | |
| quisquis ille fuerit, quo flare coeperit—non utique VI | |
| id. Feb., sed sive ante, quando praevernat, sive postea, | 5 |
| quando hiemat post diem <h>unc—, innumera rusticos | |
| cura distringat et prima quaeque peragantur, quae differri | |
| nequeunt. trimestria serantur, vites putentur qua dixi- | 240.1 |
| mus ratione, oleae curentur, poma serantur inserantur- | |
| que, vineae pastinentur, semina<ria> digerantur, instauren- | |
| tur alia, harundines, salices, genistae serantur caedantur- | |
| que, serantur vero ulmi, populi, platani, uti dictum est. | 5 |
| tum et segetes convenit purgare, sarire hibernas fruges | 241.1 |
| maximeque far. lex certa in eo, cum quattuor fibrarum | |
| esse coeperit, faba vero non antequam trium foliorum, | |
| tunc quoque levi sarculo purgare verius quam fodere, | |
| florentem utique XV primis diebus non attingere. hor- | 5 |
| deum nisi sicco ne sarito. putationem aequinoctio perac- | |
| tam habeto. vineae iugerum quaternae operae putant, alli- | |
| gant in arbusto singulae operae arbores XV. eodem hoc | 242.1 |
| tempore hortorum rosariorumque cura est, quae se- | |
| paratim proximis voluminibus dicetur, eodem et topia- | |
| rii. tum optime scrobes fiunt. terra in futurum proscin- | |
| ditur Vergilio maxime auctore, ut glaebas sol coquat. | 5 |
| utilior sententia, quae non nisi temperatum solum medio | |
| vere arari iubet, quoniam in pingui statim sulcos occu- | |
| p<e>nt herbae, gracili insecuti aestus exsiccent omnemque | |
| sucum venturis seminibus auferant. talia autumno melius | |
| arari certum est. | 10 |