| Cato verna opera sic definit: "scrobes fieri, | 18.243.1 |
| seminaria * * * propagari, in locis crassis et umi- | |
| dis ulmos, ficos, poma, oleas seri, prata sterco- | |
| rari luna sitiente; quae rigua non erunt, a flatu | |
| favoni defendi <e>t purgari, herbas malas radicitus | 5 |
| erui, ficos interpu<t>ari, seminaria fieri et vetera | |
| sarciri: haec antequam vinea<m> fo<d>ere incipia<s>." | |
| idemque: "piro florente arare incipit<o> macra hare- | |
| nosaque. postea uti quaeque gravissima et aquo- | |
| sissima, ita postremo arato." ergo haec aratio has | 244.1 |
| habebit notas: lentisci primum fructum ostendentis ac piri | |
| florentis. erit et tertia in bulborum satu scillae, item in | |
| coronamentorum narcissi, namque et haec ter florent pri- | |
| moque flore primam arationem ostendunt, medio secundam, | 5 |
| tertio novissimam, quando inter sese alia aliis notas prae- | |
| bent. ac non in novissimis cavetur, ne fabis florentibus | 245.1 |
| attingatur hedera; id enim noxium et exitiale ei est tem- | |
| pus. quaedam vero et suas habent notas, sicuti ficus. | |
| cum folia pauca in cacumine acetabuli modo germinent, | |
| tunc maxime serendas ficus. | 5 |