| Aequinoctium vernum a. d. VIII kal. April. | 18.246.1 |
| peragi videtur. ab eo ad vergiliarum exortum matutinum | |
| Caesari significant kal. April. III non. April. in Attica | |
| vergiliae vesperi occultantur, eaedem postridie in Boeotia, | |
| Caesari autem et Chaldaeis nonis, Aegypto Orion et gla- | 5 |
| dius eius incipiunt abscondi. Caesari VI idus significa- | 247.1 |
| tur imber librae occasu. XIIII kal. Mai. Aegypto suculae | |
| occidunt vesperi, sidus vehemens et terra marique turbi- | |
| dum. XVI Atticae, XV Caesari continuo quatriduo signi- | |
| ficat, Assyriae autem XII kal. hoc est vulgo appellatum | 5 |
| sidus Parilicium, quoniam XI kal. Mai. urbis Romae nata- | |
| lis, quo fere serenitas redditur, claritatem observationi | |
| dedit, nimborum argumento hyadas appellantibus Graecis | |
| [eas stellas] quod nostri a similitudine cognominis Graeci, | |
| propter sues inpositum arbitrantes, inperitia appellavere | 10 |
| suculas. Caesari et VIII kal. notatur dies. VII kal. Ae- | 248.1 |
| gypto haedi exoriuntur, VI Boeotiae et Atticae canis ve- | |
| speri occultatur, fidicula mane oritur. V kal. Assyriae Orion | |
| totus absconditur, IIII autem canis. VI non. Mai. Cae- | |
| sari suculae matutino exoriuntur et VIII id. capella plu- | 5 |
| vialis, Aegypto autem eodem die canis vesperi occultatur. | |
| sic fere in VI id. Mai., qui est vergiliarum exortus, decur- | |
| runt sidera. |