| In hoc temporis intervallo XV diebus primis agri- | 18.249.1 |
| colae rapienda sunt quibus peragendis ante aequinoctium | |
| non suffecerit, dum sciat inde natam exprobrationem foe- | |
| dam putantium vites per imitationem cantus alitis tem- | |
| porariae, quam cuculum vocant. dedecus enim habetur | 5 |
| obprobriumque meritum, falcem ab illa volucre in vite | |
| deprehendi, et ob id petulantiae sales, etiam cum primo | |
| vere, laudantur, auspicio tamen detestabiles videntur. | |
| adeo minima quaeque in agro naturalibus trahuntur ar- | |
| gumentis. | 10 |