| Extremo autem hoc tempore panici miliique satio est. | 18.250.1 |
| iustum haec seri maturato hordeo. atque etiam in eodem | |
| arvo signum illius maturitati et horum sationi commune | |
| lucentes vespere per arva cicindelae—ita appellant rustici | |
| stellantes volatus, Graeci vero lampyridas—incredibili | 5 |
| benignitate naturae. iam vergilias in caelo | 251.1 |
| notabiles caterva fecerat, non tamen his contenta terrestres | |
| fecit alias veluti vociferans: 'cur caelum intuearis, agri- | |
| cola? cur sidera quaeras, rustice? iam te breviore somno | |
| fessum premunt noctes. ecce tibi inter herbas tuas spargo | 5 |
| peculiares stellas easque vespera et ab opere disiungenti | |
| ostendo ac, ne possis praeterire, miraculo sollicito. videsne | 252.1 |
| ut fulgor igni similis alarum conpressu <o>btegatur, secum- | |
| que lucem habeat et nocte? dedi tibi herbas horarum in- | |
| dices et, ut ne sole quidem oculos tuos a terra <a>voces, | |
| heliotropium ac lupinum circumaguntur cum illo. cur | 5 |
| etiamnum altius spectes ipsumque caelum scrutere? habes | 253.1 |
| ante pedes tuos ecce vergilias.' incertis hae diebus pro- | |
| veniunt durantque, sed esse sideris huiusce partum eas | |
| certum est. proinde quisquis aestivos fructus ante illas | |
| severit, ipse frustrabitur sese. hoc intervallo et apicula | 5 |
| procedens fabam florere indicat, fabaque florescens eam | |
| evocat. dabitur et aliud finiti frigoris indicium: cum germi- | |
| nare videris morum, iniuriam postea frigoris timere nolito. |