| Stadium XXV nostros efficit passus, hoc | 2.85.1 |
| est pedes DCXXV. Posidonius non minus XL stadiorum | |
| a terra altitudinem esse, in quam nubila ac venti nubesque | |
| perveniant, inde purum liquidumque et inperturbatae lucis | |
| aëra, sed a turbido ad lunam viciens C milia stadiorum, | 5 |
| inde ad solem quinquiens miliens, et spatio fieri, ut tam | |
| inmensa eius magnitudo non exurat terras. plures autem | |
| DCCCC in altitudinem nubes subire prodiderunt. incon- | |
| perta haec et inextricabilia, sed prodenda, quia sunt pro- | |
| dita, in quis tamen una ratio geometricae collectionis | 10 |
| numquam fallacis possit non repudiari, si cui libeat altius | |
| ista persequi, nec ut mensura—id enim velle paene | |
| dementis otii est—, sed ut tantum aestimatio coniectanti | |
| constet animo. nam cum CCCLX et fere sex partibus | 86.1 |
| orbis solis ex circuitu eius patere appareat circulum, per | |
| quem meat, semperque dimetiens tertiam partem ambitus | |
| et tertiae paulo minus septimam colligat, apparet dempta | |
| eius dimidia, quoniam terra centralis interveniat, sextam | 5 |
| fere partem huius inmensi spatii, quod circa terram circuli | |
| solaris animo conprehenditur, inesse altitudinis spatio, lunae | |
| vero duodecimam, quoniam tanto breviore quam sol ambitu | |
| currit. ita fieri eam in medio solis ac terrae. miror | 87.1 |
| quo procedat inprobitas cordis humani parvolo aliquo in- | |
| vitata successu, sicut in supra dictis occasionem inpudentiae | |
| ratio largitur. ausique divinare solis ad terram spatia | |
| eadem ad caelum agunt, quoniam sit medius sol, ut pro- | 5 |
| tinus mundi quoque ipsius mensura veniat in digitos. | |
| quantas enim dimetiens habeat septimas, tantas habere | |
| circulum duoetvicesimas, tamquam plane a perpendiculo | |
| mensura caeli constet. Aegyptia ratio, quam Petosiris | 88.1 |
| et Nechepsos ostendere, singulas partes in lunari circulo, | |
| ut dictum est, minimo XXXIII stadiis paulo amplius patere | |
| colligit, in Saturni amplissimo duplum, in solis, quem | |
| medium esse diximus, utriusque mensurae dimidium. quae | 5 |
| computatio plurimum habet pudoris, quoniam ad Saturni | |
| circulum addito signiferi ipsius intervallo nec numerabilis | |
| multiplicatio efficitur. |