Restant pauca de mundo. namque et in
|
2.89.1
|
ipso caelo stellae repente nascuntur. plura earum genera.
|
|
cometas Graeci vocant, nostri crinitas, horrentes crine
|
|
sanguineo et comarum modo in vertice hispidas. iidem
|
|
pogonias quibus inferiore ex parte in speciem barbae
|
5
|
longae promittitur iuba. acontiae iaculi modo vibrantur,
|
|
ocissimo significatu. haec fuit, de qua quinto consulatu
|
|
suo Titus Imperator Caesar praeclaro carmine per-
|
|
scripsit, ad hunc diem novissima visa. easdem breviores
|
|
et in mucronem fastigatas xiphias vocavere, quae sunt
|
10
|
omnium pallidissimae et quodam gladii nitore ac sine ullis
|
|
radiis, quos et disceus, nomini similis, colore autem electro,
|
|
raros e margine emittit. pitheus doliorum cernitur figura,
|
90.1
|
in concavo fumidae lucis. ceratias cornus speciem habet,
|
|
qualis fuit cum Graecia apud Salamina depugnavit. lam-
|
|
padias ardentes imitatur faces, hippeus equinas iubas,
|
|
celerrimi motus atque in orbem circa se euntes. fit et
|
5
|
candidus Διὸς cometes, argenteo crine ita refulgens, ut
|
|
vix contueri liceat, specieque humana dei effigiem in se
|
|
ostendens. fiunt et hirci, villorum specie et nube aliqua
|
|
circumdati. semel adhuc iubae effigies mutata in hastam
|
|
est, Olympiade CVIII, urbis anno CCCCVIII. brevissimum
|
10
|
quo cernerentur spatium VII dierum adnotatum est, lon-
|
|
gissimum <C>LXXX.
|
|