| Moventur autem aliae errantium modo, aliae | 2.91.1 |
| inmobiles haerent, omnes ferme sub ipso septentrione | |
| aliqua eius parte non certa, sed maxime in candida, quae | |
| lactei circuli nomen accepit. Aristoteles tradit et simul | |
| plures cerni, nemini conpertum alteri, quod equidem sciam, | 5 |
| ventos autem ab iis graves aestusve significari. fiunt et | |
| hibernis mensibus et in austrino polo, sed ibi citra ullum | |
| iubar. diraque conperta Aethiopum et Aegypti populis | |
| cui nomen aevi eius rex dedit Typhon, ignea specie ac | |
| spirae modo intorta, visu quoque torvo, nec stella verius | 10 |
| quam quidam igneus nodus. sparguntur aliquando et | 92.1 |
| errantibus stellis ceterisque crines. sed cometes numquam | |
| in occasura parte caeli est, terrificum magna ex parte | |
| sidus atque non leviter piatum, ut civili motu Octavio | |
| consule iterumque Pompei et Caesaris bello, in nostro | 5 |
| vero aevo circa veneficium, quo Claudius Caesar imperium | |
| reliquit Domitio Neroni, ac deinde principatu eius adsiduum | |
| prope ac saevum. referre arbitrantur, in quas partes sese | |
| iaculetur aut cuius stellae vires accipiat quasque simili- | |
| tudines reddat et quibus in locis emicet: tibiarum specie | 93.1 |
| musicae arti portendere, obscenis autem moribus in verendis | |
| partibus signorum, ingeniis et eruditioni, si triquetram | |
| figuram quadratamve paribus angulis ad aliquos perennium | |
| stellarum situs edat; venena fundere in capite septentrionalis | 5 |
| austrinaeve serpentis. | |
| Cometes in uno totius orbis loco colitur in templo | |
| Romae, admodum faustus Divo Augusto iudicatus ab ipso, | |
| qui incipiente eo apparuit ludis, quos faciebat Veneri | |
| Genetrici non multo post obitum patris Caesaris in collegio | 10 |
| ab eo instituto. namque his verbis in * * * gaudium | 94.1 |
| prodit is: "Ipsis ludorum meorum diebus sidus cri- | |
| nitum per septem dies in regione caeli sub septem- | |
| trionibus est conspectum. id oriebatur circa | |
| undecimam horam diei clarumque et omnibus e | 5 |
| terris conspicuum fuit. eo sidere significari | |
| vulgus credidit Caesaris animam inter deorum | |
| inmortalium numina receptam, quo nomine id | |
| insigne simulacro capitis eius, quod mox in foro | |
| consecravimus, adiectum est." haec ille in publicum; | 10 |
| interiore gaudio sibi illum natum seque in eo nasci inter- | |
| pretatus est. et, si verum fatemur, salutare id terris fuit. | |
| Sunt qui et haec sidera perpetua esse credant suoque | |
| ambitu ire, sed non nisi relicta ab sole cerni; alii vero | |
| qui nasci umore fortuito et ignea vi ideoque solvi. | 15 |