| Idem Hipparchus numquam satis laudatus, | 2.95.1 |
| ut quo nemo magis adprobaverit cognationem cum homine | |
| siderum animasque nostras partem esse caeli, novam stellam | |
| et aliam in aevo suo genitam deprehendit eiusque motu, | |
| qua fulsit, ad dubitationem est adductus, anne hoc saepius | 5 |
| fieret moverenturque et eae, quas putamus adfixas, ideoque | |
| ausus rem etiam deo inprobam, adnumerare posteris stellas | |
| ac sidera ad nomen expungere organis excogitatis, per | |
| quae singularum loca atque magnitudines signaret, ut | |
| facile discerni posset ex eo non modo an obirent ac | 10 |
| nascerentur, sed an omnino aliquae transirent moverentur- | |
| que, item an crescerent minuerenturque, caelo in heredi- | |
| tate cunctis relicto, si quisquam, qui cretionem eam caperet, | |
| inventus esset. |