| Emicant et faces, non nisi cum decidunt visae, | 2.96.1 |
| qualis Germanico Caesare gladiatorum spectaculum edente | |
| praeter ora populi meridiano transcucurrit. duo genera | |
| earum. lampadas vocant plane faces, alterum bolidas, | |
| quale Mutinensibus malis visum est. distant quod faces | 5 |
| vestigia longa faciunt priore ardente parte, bolis vero | |
| perpetua ardens longiorem trahit limitem. | |
| Emicant et trabes simili modo, quas δοκοὺς | |
| vocant, qualis cum Lacedaemonii classe victi imperium | |
| Graeciae amisere. fit et caeli ipsius hiatus, quod vocant | 10 |
| chasma, fit et sanguinea species et, quo nihil | 97.1 |
| terribilius mortalium timori est, incendium ad terras cadens | |
| inde, sicut Olympiadis CVII anno tertio, cum rex Philippus | |
| Graeciam quateret. atque ego haec s<t>atis temporibus | |
| naturae <vi>, ut cetera, arbitror existere, non, ut plerique, | 5 |
| variis de causis, quas ingeniorum acumen excogitat, quippe | |
| ingentium malorum fuere praenuntia; sed ea accidisse non | |
| quia haec facta sunt arbitror, verum haec ideo facta quia | |
| incasura erant illa, raritate autem occultam eorum esse | |
| rationem ideoque non, sicut exortus supra dictos defectus- | 10 |
| que et multa alia, nosci. |